라틴어 문장 검색

vix igitur possis visos agnoscere vultus, quoque ierit quaeras qui fuit ante color, parvus in exiles sucus mihi pervenit artus, membraque sunt cera pallidiora nova.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 1010)
Non ego nostros abluere hic artus lassataque membra parabam, sed relevare sitim.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:16)
Igneus est ollis vigor et caelestis origo seminibus, quantum non noxia corpora tardant, terrenique hebetant artus moribundaque membra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 28:3)
Quo sequar, aut quae nunc artus avolsaque membra et funus lacerum tellus habet?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 17:9)
effulsere artus, membrorumque omnis aperta est laetitia, insignes umeri, nec pectora nudis deteriora genis, latuitque in corpore vultus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권219)
est et frigida multa, comes formidinis, aura, quae ciet horrorem membris et concitat artus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:2)
Denique cur animi numquam mens consiliumque gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis sedibus et certis regionibus omnibus haeret, si non certa loca ad nascendum reddita cuique sunt, et ubi quicquid possit durare creatum atque ita multimodis partitis artubus esse, membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 15:10)
manat item nobis e toto corpore sudor, crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 30:5)
Fiunt enim tremuli graves pallidi, et saltu tumultuantis spiritus artus suos et membra quatiuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 9:2)
pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus semina qua possint membris manare remissis, feminaque ut maribus coniungi possit, habere, mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 30:10)
Cum laceros artus, aequataque vulnera membris Vidimus, et toto quamvis in corpore caeso Nil animae letale datum, moremque nefandae Dirum saevitiae, pereuntis parcere morti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:77)
saeva cui lacrimas dedit etiam noverca, cum rogis artus tuos dedit cremandos membraque et vultus deo similes volanti funebris flamma abstulit.
(세네카, 옥타비아 3:14)
iam post laceros Pentheos artus thyades, oestro membra remissae, velut ignotum videre nefas.
(세네카, 오이디푸스 6:26)
quos laminarum circuli tenues, apti corporis flexibus ambiebant, per omnia membra diducti, ut quocumque artus necessitas commovisset, vestitus congrueret, iunctura cohaerenter aptata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 8:2)
per artus per elementa, quae membra sunt mundi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7264)

SEARCH

MENU NAVIGATION